previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Iam nonum diem stativa erant, cum externa vi non tutus modo rex, [2] sed invictus intestino facinore petebatur. Dymnus, modicae apud regem auctoritatis et gratiae, exoleti, cui Nicomacho erat nomen, amore flagrabat obsequio uni sibi dediti corporis vinctus. [3] Is, quod ex vultu quoque perspici poterat, similis attonito remotis arbitris cum iuvene secessit in templum arcana se [4] et silenda adferre praefatus suspensumque expectatione per mutuam caritatem et pignora utriusque animi rogat, ut adfirmet iureiurando, quae commisisset, silentio esse tecturum. [5] Et ille ratus nihil, quod etiam cum periurio detegendum foret, [6] indicaturum per praesentes deos iurat. Tum Dymnus aperit in tertium diem regi insidias conparatas seque eius consilii fortibus viris et inlustribus esse participem. [7] Quibus iuvenis auditis se vero fidem in parricidio dedisse constanter abnuit nec ulla religione, [8] ut scelus tegat, posse constringi. Dymnus et amore et metu amens dexteram exoleti conplexus et lacrimans orare primum, ut particeps consilii operisque fieret: [9] si id sustinere non posset, attamen ne proderet se, cuius erga ipsum benivolentiae praeter alia hoc quoque haberet fortissimum pignus, quod caput suum permisisset fidei adhuc inexpertae. [10] Ad ultimum aversari scelus perseverantem mortis metu terret: ab illo capite coniuratos pulcherrimum facinus incohaturos. [11] Alias deinde effeminatum et muliebriter [p. 175] timidum, alias proditorem amatoris appellans, nunc ingenua promittens, interdumque regnum quoque, [12] versabat animum tanto facinore procul abhorrentem. Strictum deinde gladium modo illius, modo suo admovens iugulo, supplex idem et infestus, expressit tandem, ut non solum silentium, sed etiam operam polliceretur. [13] Namque abunde constantis animi et dignus, qui pudicus esset, nihil ex pristina voluntate mutaverat, sed captum Dymni amore simulabat nihil recusare. [14] Sciscitari inde pergit, cum quibus tantae rei societatem inisset: plurimum referre, quales viri tam memorabili operi admoturi manus essent. [15] Ille et amore et scelere male sanus simul gratias agit, simul gratulatur, quod fortissimis iuvenum non dubitasset se adiungere, Demetrio, corporis custodi, Peucolao, Nicanori: adicit his Aphobetum, Iolaum, Theoxenum, Archepolim, Amyntam. [16] Ab hoc sermone dimissus Nicomochus ad fratremCebalino erat nomenquae acceperat, defert. Placet ipsum subsistere in tabernaculo, ne, si regiamintrasset non adsuetus adire regem, coniurati proditos se esse resciscerent. [17] Ipse Cebalinus ante vestibulum regiaeneque enim propius aditus ei patebatconsistit opperiens aliquem ex prima cohorte [p. 176] [18] amicorum, a quo introduceretur ad regem. Forte ceteris dimissis unus Philotas, Parmenionis filiusincertum quam ob causamsubstiterat in regia: huic Cebalinas ore confuso magnae perturbationis notas prae se ferens aperit, [19] quae ex fratre conpererat, et sine dilatione nuntiari regi iubet. Philotas conlaudato eo protinus intrat ad Alexandrum multoque invicem de aliis rebus sermone consumpto nihil eorum, quae ex Cebalino cognoverat, nuntiat. [20] Sub vesperam eum prodeuntem in vestibulo regiae excipit iuvenis, [21] an mandatum executus foret, requirens. Ille non vacasse sermoni suo regem causatus discessit. Postero die Cebalinus venienti in regiam praesto est intrantemque admonet pridie communicatae cum ipso rei. Ille curae sibi esse respondet: [22] ac ne tum quidem regi, quae audierat, aperit. Coeperat Cebalino esse suspectus: itaque non ultra interpellandum ratus nobili iuveniMetron erat ei nomensuper armamentarium posito, quod scelus pararetur, indicat. [23] Ille Cebalino in armamentario abscondito protinus regi corpus forte curanti, [24] quid index detulisset, ostendit. Rex ad conprehendendum Dynmum missis satellitibus armamentarium intrat. Ibi Cebalinus gaudio elatus: ‘Habeo te,’ inquit, ‘incolumem ex inpiorum manibus ereptum.’ [25] Percontatus deinde Alexander, quae noscenda erant, ordine cuncta cognoscit. [26] Rursusque institit quaerere, quotus dies esset, ex quo Nicomachus ad eum detulisset indicium. Atque [p. 177] illo fatente iam tertium esse, existimans haud incorrupta fide tanto post deferre, quae audierat, vinciri eum iussit. [27] At ille clamitare coepit eodem temporis momento, quo audisset, ad Philotan decucurrisse: ab eo оpеriri conperta. [28] Rex identidem quaerens, an Philotan adisset, an institisset ei, ut pervenirent ad se, perseverante eo adfirmare, quae dixerat, manus ad caelum tendens manantibus lacrimis hanc sibi a carissimo quondam amicorum relatam gratiam querebatur. [29] Inter haec Dymnus haud ignaras, quam ob causam accerseretur a rege, gladio, quo forte erat cinctus, graviter se vulnerat occursuque satellitum inhibitus perfertur in regiam. [30] Quem intuens rex: ‘Quod,’ inquit, ‘in te, Dymne, tantum cogitavi nefas, ut tibi Macedonum regno dignior Philotas me quoque ipso videretur?’ Ilium iam defecerat vox: itaque edito gemitu vultuque a conspectu regis averso subinde conlapsus extinguitur. [31] Rex Philota venire in regiam iusso: ‘Cebalinus,’ inquit, ‘ultimum supplicium meritus, si in caput meum praeparatas insidias biduo texit: sed huius criminis Philotan reum substituit, ad quem protinus indicium detulisse se adfirmat. [32] Quo propiore gradu amicitiae me contingis, hoc maius est dissimulationis tuae facinus, et ego Cebalino magis quam Philotae id convenire [p. 178] fateor. Faventem habes iudicem, si, quod admitti non oportuit, saltem purgari potest.’ [33] Ad haec Philotas haud sane trepidus, si animus vultu aestimaretur, Cebalinum quidem scorti sermonem ad se detulisse, sed ipsum tam levi auctore nihil credidisse respondit, veritum, ne iurgium inter amatorem et exoletum non sine risu aliorum detulisset: [34] cum Dymnus semet interemerit, qualiacumque erant, non fuisse reticenda. Conplexusque regem orare coepit, ut praeteritam vitam potius quam culpam, [35] silentii tamen, non facti ullius, intueretur. Haud facile dixerim, credideritne ei rex an altius iram suppresserit: dexteram reconciliatae gratiae pignus obtulit et contemptum magis quam celatum indicium esse videri sibi dixit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (8 total)
  • Cross-references to this page (3):
  • Cross-references in notes to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (4):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: